Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- clunem agitant, ego te ceventem, Sexte, verebor?
- infamis Varillus ait quo deterior te?
- loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;
- quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
- quis caelum terris non misceat et mare caelo,
- si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
- Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
- in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
- qualis erat nuper tragico pollutus adulter
- concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
- omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
- cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
- solveret et patruo similes effunderet offas.
- nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
- contemnunt Scauros et castigata remordent?
- Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
- clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
- atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
- moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
- tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde