Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
  2. militiae? nam si subeuntur prospera castra,
  3. me pavidum excipiat tironem porta secundo
  4. sidere, plus-etenim fati valet hora benigni
  5. quam si nos Veneris commendet epistula Marti
  6. et Samia genetrix quae delectatur harena.
  7. Commoda tractemus primum communia, quorum
  8. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
  9. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  10. audeat excussos praetori ostendere dentes
  11. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  12. atque oculum medico nil promittente relictum.
  13. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  14. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  15. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  16. servato, miles ne vallum litiget extra
  17. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  18. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  19. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  20. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli