Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ut collata daret fiducia, protegere armis
  2. lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
  3. communi dare signa tuba, defendier isdem
  4. turribus atque una portarum clave teneri.
  5. Sed iam serpentum maior concordia, parcit
  6. cognatis maculis similis fera; quando leoni
  7. fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
  8. expiravit aper maioris dentibus apri?
  9. Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
  10. perpetuam, saevis inter se convenit ursis.
  11. ast homini ferrum letale incude nefanda
  12. produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum
  13. adsueti coquere et martis ac vomere lassi
  14. nescierint primi gladios extendere fabri,
  15. aspicimus populos quorum non sufficit irae
  16. occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum
  17. crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo
  18. vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
  19. Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
  20. tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?