Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- consensu magno efficiunt curabilis ut sit
- vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
- declamatoris mulino corde Vagelli,
- cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
- milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
- praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
- ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
- excusaturos non sollicitemus amicos.
- da testem iudex cum dixerit, audeat ille
- nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,
- et credam dignum barba dignumque capillis
- maiorum, citius falsum producere testem
- contra paganum possis quam vera loquentem
- contra fortunam armati contraque pudorem.
- Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
- sacramentorum. convallem ruris aviti
- improbus aut campum mihi si vicinus ademit
- et sacrum effodit medio de limite saxum,
- quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
- debitor aut sumptos pergit non reddere nummos