Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  2. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  3. ora puellares faciunt incerta capilli.
  4. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  5. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  6. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  7. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  8. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  9. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  10. sortiti ingenium divinorumque capaces
  11. atque exercendis pariendisque artibus apti
  12. sensum a caelesti demissum traximus arce,
  13. cuius egent prona et terram spectantia. mundi
  14. principio indulsit communis conditor illis
  15. tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos
  16. adfectus petere auxilium et praestare iuberet,
  17. dispersos trahere in populum, migrare vetusto
  18. de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
  19. aedificare domos, laribus coniungere nostris
  20. tectum aliud, tutos vicino limine[*](limineΨ: limite PA.) somnos