Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. arma coegerunt tam detestabile monstrum
  2. audere? anne aliam terra Memphitide sicca
  3. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  4. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
  5. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  6. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
  7. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  8. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  9. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  10. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  11. et similes ira atque fames, mollissima corda
  12. humano generi dare se natura fatetur,
  13. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  14. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  15. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  16. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  17. ora puellares faciunt incerta capilli.
  18. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  19. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  20. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus