Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  2. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  3. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  4. sortiti ingenium divinorumque capaces
  5. atque exercendis pariendisque artibus apti
  6. sensum a caelesti demissum traximus arce,
  7. cuius egent prona et terram spectantia. mundi
  8. principio indulsit communis conditor illis
  9. tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos
  10. adfectus petere auxilium et praestare iuberet,
  11. dispersos trahere in populum, migrare vetusto
  12. de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
  13. aedificare domos, laribus coniungere nostris
  14. tectum aliud, tutos vicino limine[*](limineΨ: limite PA.) somnos
  15. ut collata daret fiducia, protegere armis
  16. lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
  17. communi dare signa tuba, defendier isdem
  18. turribus atque una portarum clave teneri.
  19. Sed iam serpentum maior concordia, parcit
  20. cognatis maculis similis fera; quando leoni