Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
- membra aliena fame lacerabant, esse parati
- et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
- ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
- et quibus illorum poterant ignoscere manes,
- quorum corporibus vescebantur? melius nos
- Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
- pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
- Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
- nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
- Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
- de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
- nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
- virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
- tale quid excusat: Maeotide saevior ara
- Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
- inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
- digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
- aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
- inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo