Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
  2. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
  3. in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
  4. ponitur: inde autem cum se matura levavit
  5. progenies, stimulante fame festinat ad illam
  6. quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
  7. Aedificator erat Cretonius et modo curvo
  8. litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
  9. nunc Praenestinis in montibus alta parabat
  10. culmina villarum graecis longeque petitis
  11. marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
  12. ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
  13. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
  14. fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
  15. partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
  16. dum meliore novas attollit marmore villas.
  17. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
  18. nil praeter nubes et caeli numen adorant,
  19. nec distare putant humana carne suillam,
  20. qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;