Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Romanas autem soliti contemnere leges
  2. Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
  3. tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
  4. non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
  5. quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
  6. sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
  7. ignava et partem vitae non attigit ullam.
  8. Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
  9. inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
  10. fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
  11. cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
  12. nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
  13. tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
  14. certa magis quam si fortunas[*](PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.) servet easdem
  15. Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
  16. quo loquor egregium populus putat adquirendi
  17. artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
  18. sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
  19. incude adsidua semperque ardente camino.
  20. Et pater ergo animi felices credit avaros;