Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
- arida cum tota descendat aranea tela;
- hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
- vox domini furit instantis virgamque tenentis.
- ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
- atria displiceant oculis venientis amici,
- ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
- semodio scobis haec emendat servulus unus:
- illud non agitas, ut sanctam filius omni
- aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
- gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
- si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,
- utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
- plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
- moribus instituas. serpente ciconia pullos
- nutrit et inventa per devia rura lacerta:
- illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
- vultur iumento et canibus crucibusque relictis
- ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
- hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se