Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
- pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
- ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
- sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
- inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
- mox adquirendi docet insatiabile votum.
- servorum ventres modio castigat iniquo
- ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
- mucida caerulei panis consumere frusta,
- hesternum solitus medio servare minutal
- Septembri nec non differre in tempora cenae
- alterius conchem aestivam cum parte lacerti
- signatam vel dimidio putrique siluro,
- filaque sectivi numerata includere porri.
- invitatus ad haec aliquis de ponte negabit[*](negabitΨ: negavit PS: negabat O.).
- sed quo divitias haec per tormenta coactas,
- cum furor baut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
- ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
- interea pleno cum turget sacculus ore,
- crescit[*](crevit P: other MSS crescit.) amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,