Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
- et quod maiorum vitia sequiturque minores[*](Büch. (1910) inserts within brackets this line found in Ψ between 14.1 and 14.2: . AG read vitio for vitia.)
- et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
- quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,
- si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
- bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
- nec melius de se cuiquam sperare propinquo
- concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
- boletum condire et eodem iure natantis
- mergere ficedulas didicit nebulone parente
- et cana monstrante gula; cum septimus annus
- transierit puerum, nondum omni dente renato,
- barbatos licet admoveas mille inde magistros,
- hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
- semper et a magna non degenerare culina.
- Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
- praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
- materia constare putat paribusque elementis,
- an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
- plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis