Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  2. infesto credunt a numine, saxa deorum
  3. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  4. balantem et Laribus cristam promittere galli
  5. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  6. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  7. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  8. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  9. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  10. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  11. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
  12. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  13. eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  14. quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
  15. flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
  16. perfidus et nigri patietur carceris uncum
  17. aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
  18. exulibus magnis, poena gaudebis amara
  19. nominis invisi, tandemque fatebere laetus
  20. nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.