Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
- tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
- uritur ardenti duo propter lintea ferro?
- quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
- quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
- rusticus expectas ut non sit adultera Largae
- filia, quae numquam maternos dicere moechos
- tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
- ut non terdecies respiret? conscia matri
- virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
- implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
- sic natura iubet: velocius et citius nos
- corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
- cum subeant animos auctoribus, unus et alter
- forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
- et meliore luto finxit praecordia Titan,
- sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
- et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
- Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
- una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui