Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. te videt in somnis; tua sacra et maior imago
  2. humana turbat pavidum cogitque fateri.
  3. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  4. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  5. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  6. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  7. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  8. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  9. praeterea lateris vigili cum febre dolorem
  10. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  11. infesto credunt a numine, saxa deorum
  12. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  13. balantem et Laribus cristam promittere galli
  14. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  15. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  16. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  17. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  18. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  19. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  20. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis