Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  2. eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  3. quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
  4. flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
  5. perfidus et nigri patietur carceris uncum
  6. aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
  7. exulibus magnis, poena gaudebis amara
  8. nominis invisi, tandemque fatebere laetus
  9. nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
  1. Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
  2. et quod maiorum vitia sequiturque minores[*](Büch. (1910) inserts within brackets this line found in Ψ between 14.1 and 14.2: . AG read vitio for vitia.)
  3. et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
  4. quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,
  5. si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
  6. bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
  7. nec melius de se cuiquam sperare propinquo
  8. concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
  9. boletum condire et eodem iure natantis
  10. mergere ficedulas didicit nebulone parente
  11. et cana monstrante gula; cum septimus annus