Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. depositum retinere et fraudem iure tueri
  2. iurando; quaerebat enim quae numinis esset
  3. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  4. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  5. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  6. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  7. et quamvis longa deductis gente propinquis.
  8. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  9. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
  10. facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
  11. perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
  12. faucibus ut morbo siccis interque molares
  13. difficili crescente cibo, sed vina misellus
  14. expuit, Albani veteris pretiosa senectus
  15. displicet; ostendas melius, densissima ruga
  16. cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
  17. nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
  18. et toto versata toro iam membra quiescunt,
  19. continuo templum et violati numinis aras
  20. et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,