Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
  2. interdum aut levibus videas flagrantia causis;
  3. quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
  4. Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
  5. ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
  6. qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
  7. accusatori nollet dare. plurima felix
  8. paulatim vitia atque errores exuit omnes,
  9. prima docet rectum sapientia, quippe minuti
  10. semper et infirmi est animi exiguique voluptas
  11. ultio, continuo sic collige, quod vindicta
  12. nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
  13. evasisse putes, quos diri conscia facti
  14. mens habet attonitos et surdo verbere caedit
  15. occultum quatiente animo tortore flagellum?
  16. poena autem vehemens ac multo saevior illis
  17. quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
  18. nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  19. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  20. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret