Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
- garrula securi narrare pericula nautae.
- Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
- sertaque delubris et farra inponite cultris
- ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
- iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
- inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
- accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
- hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
- tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
- cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
- et matutinis operatur festa lucernis.
- Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,
- pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
- tres habet heredes, libet expectare quis aegram
- et claudentem oculos gallinam inpendat amico
- tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix
- nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem
- si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
- legitime fixis vcstitur tota libellis N