Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. porticus, existunt qui promittant hecatomben,
  2. quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
  3. nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
  4. belua concipitur, sed furva gente petita
  5. arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
  6. Caesaris armentum nulli servire paratum
  7. privato, siquidem Tyrio parere solebant
  8. Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
  9. horum maiores ac dorso ferre cohortis,
  10. partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
  11. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
  12. Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
  13. et cadat ante Lares Gallittae victima sola
  14. tantis digna deis et captatoribus horum.
  15. alter enim, si concedas, mactare vovebit
  16. de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
  17. corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
  18. inponet vittas, et siqua est nubilis illi
  19. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
  20. non sperat tragicae furtiva piacula cervae.