Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- aspice[*](aspice PΨ: accipe Housman: respice Iahn.) sumendas in tempestate secures.
- Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
- prospera vectoris fatumque valentius Euro
- et pelago, postquam Parcae meliora benigna
- pensa manu ducunt hilares et staminis albi
- lanificae, modica nec multum fortior aura
- ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
- vestibus extentis et quod superaverat unum
- velo prora suo. iam deficientibus Austris
- spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo
- atque novercali sedes praelata Lavino
- conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
- scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
- et numquam visis triginta clara mamillis.
- Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
- Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
- quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
- Italiam; non sic igitur mirabere portus
- quos natura dedit, sed trunca puppe magister
- interiora petit, Baianae pervia cumbae,