Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- usque adeo gravis uxori natisque sibique,
- ut captatori moveat fastidia Cosso,
- non eadem vini atque cibi torpente palato
- gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
- coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
- et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
- anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
- canities? quid quod merito suspecta libido est
- quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
- nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
- sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
- et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
- quid refert, magni sedeat qua parte theatri
- qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
- concentus? clamore opus est, ut sentiat auris
- quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
- Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
- febre calet sola, circumsilit agmine facto
- morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
- promptius expediam quot amaverit Opapia moechos,