Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- quot Themison aegros autumno occident uno,
- quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
- pupillos; quot longa viros exorbeat uno
- Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
- percurram citius quot villas possideat nunc
- quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
- ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
- perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
- pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
- ipse ad conspectum cenae diducere rictum
- suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
- ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
- membrorum damno maior dementia, quae nec
- nomina servorum nec vultum agnoscit amici
- cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
- quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
- heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
- ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
- quod steterat multis in carcere fornicis annis.
- Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt