Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
  2. ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
  3. mitius id sane, quod non et stigmate dignum
  4. credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
  5. sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
  6. fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
  7. has totiens optata exegit gloria poenas.
  8. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
  9. hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
  10. sed quam continuis et quantis longa senectus
  11. plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
  12. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  13. pendentisque genas et talis aspice rugas
  14. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
  15. in vetula scalpit iam mater simia bucca.
  16. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
  17. hoc atque ille[*](illeΨ, omitted by PO. Housman conjectures ore.) alio, multum hic robustior illo:
  18. una senum facies, cum voce trementia membra
  19. et iam leve caput madidique infantia nasi,
  20. frangendus misero gingiva panis inermi;