Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
- donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
- finem animae, quae res humanas miscuit olim,
- non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
- Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
- anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
- ut pueris placeas et declamatio fias!
- Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
- aestuat infelix angusto limite mundi
- ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
- cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
- sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
- quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
- velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
- audet in historia, constratum classibus isdem
- suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
- defecisse amnes epotaque flumina Medo
- prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
- ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
- in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis