Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo, recto casu, ante extremum a habet i litteram, sicuti meliora, maiora, graviora. Proinde igitur plura, non pluria, dici convenit, ne contra formam perpetuam in comparativo i littera sit ante extremum a.

Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.

Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est Pluria, non plura dici debere.

In ea epistula rationes grammaticas posuit per quas docet pluria Latinum esse, plura barbarum. Ad Capitonem igitur te dimittimus.

Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,

pluria sive plura absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.

Huius opinionis Sinnianae id quoque

adiumentum est, quod complures cum dicimus, non comparative dicimus.

Ab eo autem quod est compluria adverbium est factum compluriens.