Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia quae Persa inscribitur:

  1. Quid metuis?–Metuo hércle vero; sénsi ego [*](ego iatn, Plaut.)
  2. Complúriens.

Item M. Cato in IV. Originum eodem in loco ter hoc verbum posuit: Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris [*](in castris, Nonius, ii, p. 124. 13, Lindsay; omitted by ω.) occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.

Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.

QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriae datum est.

Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus, aliique qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse.

Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, visum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque, his qui viderant territis et clamantibus, elapsum inveniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse; eos, sacrificio facto, respondisse fore ut liberi gignerentur,

neque multis diebus postquam ille anguis in lecto visus est,

mulierem coepisse concepti fetus signa atque pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit.

Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento virum esse virtutis divinae creditum est.