Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Pluria qui dicat et compluria et compluriens non barbare dicere, sed Latine.

PLURIA forte quis dixit sermocinans vir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se [*](se, added by Hertz.) ferens ostentandi neque quo plura non dicendum putaret.

Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante.

Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox quam in libris saepe offenderat.

Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas, partim rudes inchoatasque, partim non probas, easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.

Sicut tunc amico nostro Barbare, inquit, dixisti pluria;

nam neque rationem verbum hoc neque auctoritates habet.

Ibi ille amicus ridens, Amabo te, inquit, vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur pluria sive compluria, nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam.

Atque ille nimis arroganter Tibi, inquit, habeas auctoritates istas, ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas, atque huic rationi respondeas.