Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, caerulum magis dicere ecum quam glaucum, sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.

Nostris autem veteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.

Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis:

  1. Καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας.

Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:

  1. Verrunt extemplo placide [*](placide, ω.; placidum, Hertz (Parrhasius).) mare marmore flavo
  2. Caeruleum, spumat sale [*](sale, Priscian; mare, MSS.) conferta rate pulsum;

non enim videbatur caeruleum mare cum marmore flavo convenire.

Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color [*](colore, ω..) e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris flavom marmor appellavit.