Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Flavus contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic flaventes comae et, quod mirari quosdam video,

frondes olearum a Vergilio flavae dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam flavam dixit et fulvum pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:

  1. Cédo tuum [*](tuum, Fleckeisen; tum, ω.) pedém mi, [*](added by Peerlkamp.) lymphis flávis fulvum ut Púlverem
  2. Mánibus isdem, quíbus Ulixi sáepe permulsi, [*](permulsis, ω.) ábluam,
  3. Lássitudinémque minuam mánuum [*](manum, ω.) mollitúdine.

Rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior;

inde ei nomen quoque esse factum videtur.

Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi plures aput Graecos quam aput nos nominantur.

Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur,