Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

VERBA sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Ἑώρων δʼ αὐτὸν τὸν Φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ὁ ἀγών , ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν ὅτι βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῷ λοιπῷ μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν.

Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in Historiis ita scripsit: Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque [*](iussu, added by Hertz.) patrata [*](patrata, Dietsch; rapta, ω..) primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata [*](celebrata, ω; incelebrata, J. Gronov; celata, Ciacconi.) sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, neque illis anxius, [*](neque illis anxius before quin, Maurenbrecher.) quia reliqua gloriosius retinebat.

De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, Nonne, inquit, ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari? Siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum.

Quanto illud sincerius veriusque [*](verius, an addition suggested by Hosius; sinceriusque et, ω..) et humanis magis

condicionibus [*](conditionibus, J. F. Gronov; communibus, ω.) conveniens: πᾶν ὅτι ἂν βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο ποϊέμε- νον.

Quibus verbis, inquit, ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est, inquit, insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.