Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.

APUD mensam Favorini in convivio legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.

ergo ibi tunc in carmine Latino Iapyx ventus quaesitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet,

quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret.

Favorinus ita fabulatus est: Satis, inquit, notum est, limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones.

Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.

Oritur enim sol non indidem semper, sed aut aequinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινός, aut solstitialis, quae sunt θεριναὶ τροπαί, aut brumalis, quae sunt χειμεριναὶ τροπαί.

Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut aequinoctialis aut solstitialis aut brumalis.

Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur eurus, ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοὶ aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων.

Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis subsolanus cognominatur.

Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine aquilo, βορέας Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit violenti flatus et sonori.

Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat—volturnum Romani vocant—,eum plerique Graeci mixto , quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant.

Hi sunt igitur tres venti orientales:

aquilo,volturnus,eurus, quorum medius eurus est.