Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque ratione et origine.

AB Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi transmittebamus.

Nox fuit et clemens

mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.

Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτης et quaenam maior [*](non occidant, added by Carrio.) et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant [*](astra, added by Hosits.) astra, [*](maior ἄρκτος, ς.) scite ista omnia ac perite disserebant.

Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, [*](quin, Markland; quid, ω.) inquam, vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Graeci vocant nos septentriones vocamus?

Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod septentriones dicimus significet scire, inquam, id prolixius volo.

Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: Vulgus, inquit, grammaticorum septentriones a solo numero stellarum dictum putat.

Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil.

Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui triones rustico cetera [*](caetero, MSS.; probably a gloss. (sc. e tero), Damnst ω.) vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam terriones, hoc est arandae

terrae idoneos.

Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis septentriones , id est septem stellas, [*](stellas, Skutsch; stellis, MSS.) ex quibus quasi iuncti triones figurantur.

Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae triones appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant trigona, id est triquetras figuras.

Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est [*](est, Lion; esse, ω.) visum. Intuentibus enim nobis in illud, ita propemodum res erat, ut forma esse [*](esse, Carrio; esset ut, ω.) triquetra viderentur.