Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur.

PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat;

id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.

Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. [*](aedere, X, with erasure of a; videre, Q.)

Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis aetatis et gentis argutiis scatens.

Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum: [*](manum, ω; manu suggested by Hosius.) nullum inde ibat oleum.

Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit;

idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice μὴ γελᾶτε, inquit, ἔνιτοὔλαιον· ἀλλʼ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονετήμερον; κεκρυστάλλωται.

Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis?

Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: Aula, inquit, oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem saepe et facile, set vina rarenter congelascant?