Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere.

Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.

Est quidem, inquit Taurus, ita ut dicis; nam ferme convenit vinum, ubi potum est, calefacere corpora.

Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem vim in corporibus calefaciendis habet.

Ad hoc, si istaec quae calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quae frigidiora sunt facile cogantur.

Acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id numquam tamen concrescit.

Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in levitate est? Faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora levioraque sunt.

Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluviorum et fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit. Tametsi Herodotus, inquit, historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare omne quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere.

Dum haec Taurus, interea puer venerat et aula deferbuerat tempusque esse coeperat edendi et tacendi.