Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba haec ex Atinia lege: quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto, P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.

LEGIS veteris Atiniae verba sunt: Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.

Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui?

Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniam subruptum erit utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.

Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum. Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem,

sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.

Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum et est esse et erit; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.

Cum enim dico: in campo est et in comitio est, tempus instans significo; item cum dico

in campo erit, tempus futurum demonstro; at cum dico: factum est, scriptum est, subruptum est, quamquam est verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.

Sic igitur, inquit, etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec subruptum et erit, ut sic audias subruptum erit, [*](erit added by Hertz; subruptum, tum erit, suggested by Hosius.) tamquam erit aut sacrificium erit, videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut subruptum erit non duo, sed unum verbum sit idque unitum [*](unitum, Hertz; unita, ω; unita p. declinatio, Skutsch.) patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.