Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.
Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.
Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit.
Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in
profundum. Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.
Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos,
ablegato Arione, dissimulanter interrogasse ecquid audissent in his locis unde venissent super Arione?
Eos dixisse, hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse,
navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.
Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. ; et quid ad versus homines stolidissimos pro eadem sententia vere [*](re, Skutsch; mere, δ,) digneque dici possit.
UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt,
sed enim hoc, [*](in hoc, w; in deleted by Hosius.) in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.
M. Cicero Pro M. Caelio ita scribit: Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.
Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam
esse dicunt.Nam paenitere, inquiunt, tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus;