Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis quae vi
atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent.Sed praeter hanc causam M. Varro in libris aliam esse tradit istius nominis rationem: Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque vagire. dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae quae ὀπτική appellatur, et item alia quae κανονική, et tertia itidem quae dicitur μετρική.
PARS quaedam geometriae ὀπτική appellatur quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, κανονική vocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur.
Utraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum constat.
Ὀπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut
caput deorsum videatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina cur istae quoque visiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora.Κανονική autem longitudines et altitudines vocis emetitur. Longior mensura vocis ῥυθμός dicitur, μέλος.
Est et alia species κανονικῆς, quae appellatur μετρική, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatum.
Sed haec, inquit M. Varro, aut omnino non discimus aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint. Voluptas autem, inquit, vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectae absolutaeque sunt; in principiis vero ipsis ineptae et insuaves videntur.
Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.
CELERI admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.
Vetus, inquit, et nobilis Arion cantator fidibus fuit.
Is loco et oppido
Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia.
Is inde a rege proficiscitur,
terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.
Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire,
vnavem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.
Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.
Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.