Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
neminem autem recte ita loqui paenitere sese, quod natus sit aut paenitere, quod mortalis sit aut quod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris [*](in nostris, ω; in deleted by Carrio.) vi ac necessitate naturae nobis accidant: Sicut hercle, inquiunt,
non voluntarium fuit M. Caelio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit non paenitere, tamquam in ea causa res esset ut rationem caperet paenitendi.
Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et paenitere nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt et paenitet ab eo quod est paene et paenuria dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur.
Nunc autem, sub hac eadem significatione quae vulgo nota est, non modo ineptum hoc non est quod M. Cicero dixit, sed festivissimum adeo et facetissimum est.
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non
paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.
CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum elegantium recordationes.
Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
Arma, inquit, plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese. Inlatebrant verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum.
Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt. Subnixo animo [*](ex animo, supplied by Hertzfrom Nonius iv, p. 405, 29; et victoria certi, Canter.) quasi et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.
Domus, inquit, suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci. Frunisci [*](frunisci, added by Carrio.) rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret.
Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est fruniscor quam fruor, et ut fatiscor a fateor, ita fruniscor factum est a fruor.
Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit: Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.
Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:
- Quód magno opere quaésiverunt, id frunisci nón queunt.
- Qui non parsit ápud se, --- frunítus est.
Et Romani, inquit, multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur. Copiantur [*](copiantur, added by Hertz (Carrio).) verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur. Sole, inquit, occaso.
Sole occaso non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem
Tabulis verbum hoc ita scriptum est: Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol [*](sol, Hosius, comparing xiv. 7. 8; solis, Q.) occasus suprema tempestas esto.Nos, inquit, in medium relinquemus. Vulgus in medio dicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicas in medium ponere, id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est.
Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit. In Gallos mundius subtiliusque est quam cum Gallis aut contra Gallos; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.
Simul, inquit, forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere. Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.
Nam Marcus, inquit, Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat. Adprime crebrius est, cumprime rarius traductumque ex eo est, quod cumprimis dicebant pro quod est inprimis.