Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt.

Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.

Item flocces audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.

Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: Rogo, praetor, inquit, subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur? Atque id voce magna ter quaterve inclamavit: bovinator est.

Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille iactans et gestiens:

Non enim Lucilium, inquit, legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit? Est autem in Lucili XI. versus hic:

  1. Si tricosus [*](hic stric(h)osus, ω; corrected by Lachmann; hic: est tricosus, Skutsch.) bovinatorque ore improbus duro.