Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed M. Varro adseverat

antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;

paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.

Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.

VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia.

Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.

Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut quod numquam [*](antequam, Casaubon.) didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque

eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.