Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiae petita, composuit.

IUSTE venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. Albinus,

qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitavit.

In eius Historiae principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter tum scriptum foret; nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est, ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.

Ea cum legisset M. Cato: Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare. Nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. Dic, [*](dic, Hosius; tibi, MSS.) inquit, oro te, quis perpulit ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?

Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis De Inlustribus Viris XIII.