Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.

Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.

IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.

Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent.

Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;

edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.