Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.

EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;

Hecuba est ad Ulixen dicens:

  1. Τὸ δʼ ἀξίωμα, κἂν κακῶς λέγῃ, τὸ σὸν
  2. Νικᾷ· λόγος γὰρ ἔκ τʼ ἀδοξούντων ἰὼν
  3. Κἀκ τῶν δοκούντων αὐτός, οὐ ταὐτὸν σθένει

Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:

  1. Haéc tu etsi pervérse dices, fácile Achivos fléxeris;
  2. Nám opulenti cúm locuntur páriter atque ignóbiles,
  3. Éadem dicta eadémque oratio aéqua non aequé valet.
Bene, sicuti dixi, Ennius;

sed ignobiles tamen et opulenti ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι neque omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.