Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis.

QUANDO ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi, parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias; velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu [*](secessu, Juretus.) vespertina ambulatione solus ambulans, considerabam qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina varietas.

Quod genus est praepositio pro. Aliter enim dici videbam pontifices pro conlegio decrevisse, aliter quempiam testem introductum

pro testimonio dixisse, aliter M. Catonem in Originum quarto: Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto: Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.

Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare arbitrabar; nam varietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam.

Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.