Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.

Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur;

id ferme significat quasi quaesitores et consideratores.

Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit.

Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese

putant, sed ita pati adficique quasi videant vel audiant, eaque ipsa quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus his uti verbis debeat quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse usum tradunt: οὐ μᾶλλον οὕτως ἔχει τόδε ἢ ἐκείνως ἢ οὐθετέρως. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur.