Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed non minus inlepide ita diceretur quam si interpretari voce una velis πολυφιλίαν aut πολυτροπίαν aut πολυσαρκίαν.

Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri mihi significari eam rem posse uno nomine, et idcirco iuncta oratione quid vellet Graecum id verbum parabam [*](parabam, Skutsch; pararam, MSS.) dicere.

Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio πολυπραγμοσύνη, inquam, Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse, inscriptio ista indicat.

Tum ille opicus, verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus, [*](ratus, Bentley; iratus, QZ; tratus, B; omitted by γ.) Hortatur, inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate, nomenque ipsius virtutis de qua locuturus esset libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit. Minime, inquam, vero;

neque enim ista omnino virtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id quod tu opinare aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, a varia [*](a varia, ς; avaritia (-cia), ω.) promiscaque et non necessaria rerum

cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione.

Sed huius, inquam, tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem verbis potuerim non obscurissime dicere quod a Graecis perfectissime verbo uno et planissime dicitur.