Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη.

ADIECIMUS saepe animum ad vocabula rerum non paucissima quae neque singulis verbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res verbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt quam Graeci ea dicunt privis vocibus.

Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat Περὶ Πολυπραγμοσύνης, percontanti cuipiam qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem de qua scriptum [*](scriptus, J. Gronov.) fuit dicturi, haesimus.

Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me [*](me added by Hertz.) esse, si dicerem librum scriptum De Negotiositate, aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.

Nihil erat prorsus quod

aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si [*](velut si, Skutsch.) ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti multiiuga dicimus et multicolora et multiformia.