Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent.

EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.

Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus: Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur quod eum ex lege locationis facere oportuerit non fecisse.

Retanda igitur quid esset quaerebatur.

Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gavi De Origine Vocabulorum VII. legisse, retas vocari arbores quae aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari, retanda

flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.